Phaedra to Hippolytus (Ovid, Heroides 4.1-36)

Quā, nisi tū dederis, caritūra est ipsa, salūtem mittit Amāzoniō Cressa puella virō. perlege, quodcumque est: quid epistula lēcta nocēbit? tē quoque in hāc aliquid quod iuvet esse potest; hīs arcāna notīs terrā pelagōque feruntur.   5 īnspicit acceptās hostis ab hoste notās. ter tēcum cōnāta loquī ter inūtilis haesit lingua, ter in prīmō restitit ōre sonus. quā licet et sequitur, pudor est miscendus amōrī; dīcere quae puduit, scrībere iussit Amor. 10 quidquid Amor iussit, nōn est contemnere tūtum; rēgnat et in dominōs iūs habet ille deōs. ille mihī prīmō dubitantī scrībere dīxit: ‘scrībe! dabit vīctās ferreus ille manūs.’ adsit et, ut nostrās avidō fovet igne medullās, 15 fingat sīc animōs ad mea vōta tuōs! nōn ego nēquitiā sociālia foedera rumpam; fāma — velim quaerās — crīmine nostra vacat. vēnit amor gravius, quō sērior — ūrimur intus; ūrimur, et caecum pectora vulnus habent. 20 scīlicet ut tenerōs laedunt iuga prīma iuvencōs, frēnaque vix patitur dē grege captus equus, sīc male vixque subit prīmōs rude pectus amōrēs, sarcinaque haec animō nōn sedet apta meō. ars fit, ubi ā tenerīs crīmen condiscitur annīs; 25 cui venit exāctō tempore, pēius amat. tū nova servātae capiēs lībāmina fāmae, et pariter nostrum fīet uterque nocēns. est aliquid, plēnīs pōmāria carpere rāmīs, ac tenuī prīmam dēligere ungue rosam. 30 sī tamen ille prior, quō mē sine crīmine gessī, candor ab īnsolitā lābe notandus erat, at bene successit, dignō quod adūrimur ignī; pēius adulteriō turpis adulter obest. sī mihi concēdat Iūnō frātremque virumque, 35 Hippolytum videor praepositūra Iovī!

Om Podcasten

Short Latin passages, discussed, translated, and read aloud by Christopher Francese, Asbury J. Clarke Professor of Classical Studies at Dickinson College.