Phyllis to Demophoon part 2 (Ovid, Heroides 2.49-148)

Join me and Chun Liu of Peking University for an online workshop reading Ovid’s Heroides, July 15-20, 2020: http://blogs.dickinson.edu/dcc/2020/05/03/2020-ovid-heroides-online-workshop-announcement/ crēdidimus blandīs, quōrum tibi cōpia, verbīs; crēdidimus generī nōminibusque tuīs;       50 crēdidimus lacrimīs—an et hae simulāre docentur? hae quoque habent artēs, quāque iubentur, eunt? dīs quoque crēdidimus. quō iam tot pignora nōbīs? parte satis potuī quālibet inde capī. Nec moveor, quod tē iūvī portūque locōque— 55 dēbuit haec meritī summa fuisse meī! turpiter hospitium lectō cumulāsse iugālī paenitet, et laterī cōnseruisse latus. quae fuit ante illam, māllem suprēma fuisset nox mihi, dum potuī Phyllis honesta morī.      60 spērāvī melius, quia mē meruisse putāvī; quaecumque ex meritō spēs venit, aequa venit. fallere crēdentem nōn est operōsa puellam glōria. simplicitās digna favōre fuit. sum dēcepta tuīs et amāns et fēmina verbīs.     65 dī faciant, laudis summa sit ista tuae! inter et Aegīdās, mediā statuāris in urbe, magnificus titulīs stet pater ante suīs. cum fuerit Scīrōn lēctus torvusque Procrūstēs et Sinis et taurī mixtaque fōrma virī    70 et domitae bellō Thēbae fūsīque bimembrēs et pulsāta nigrī rēgia caeca deī— hoc tua post illōs titulō signētur imāgō: hic est, cuius amāns hospita capta dolō est. dē tantā rērum turbā factīsque parentis             75 sēdit in ingeniō Cressa relicta tuō. quod solum excūsat, sōlum mīrāris in illō; hērēdem patriae, perfide, fraudis agis. illa—nec invideō—fruitur meliōre marītō inque capistrātīs tigribus alta sedet;   80 at mea dēspectī fugiunt cōnūbia Thrācēs, quod ferar externum praeposuisse meīs. atque aliquis ‘iam nunc doctās eat,’ inquit, ‘Athēnās; armiferam Thrācen quī regat, alter erit. exitus ācta probat.’ careat successibus, optō,           85 quisquis ab ēventū facta notanda putat! at sī nostra tuō spūmēscant aequora rēmō, iam mihi, iam dīcar cōnsuluisse meīs— sed neque cōnsuluī, nec tē mea rēgia tanget fessaque Bistoniā membra lavābis aquā!         90 Illa meīs oculīs speciēs abeuntis inhaeret, cum premeret portūs classis itūra meōs. ausus es amplectī collōque īnfūsus amantis ōscula per longās iungere pressa morās cumque tuīs lacrimīs lacrimās cōnfundere nostrās,       95 quodque foret vēlīs aura secunda, querī et mihi discēdēns suprēmā dīcere vōce: ‘Phyllī, fac expectēs Dēmophoonta tuum!’ Expectem, quī mē numquam vīsūrus abistī? expectem pelagō vēla negāta meō?      100 et tamen expectō—redeās modo sērus amantī, ut tua sit sōlō tempore lāpsa fidēs! Quid precor īnfēlīx? tē iam tenet altera coniūnx forsitan et, nōbīs quī male fāvit, amor; iamque tibi excidimus, nūllam, putō, Phyllida nōstī.      105 eī mihi! sī, quae sim Phyllis et unde, rogās— quae tibi, Dēmophoōn, longīs errōribus āctō Thrēiciōs portūs hospitiumque dedī, cuius opēs auxēre meae, cui dīves egentī mūnera multa dedī, multa datūra fuī;                              110 quae tibi subiēcī lātissima rēgna Lycūrgī, nōmine fēmineō vix satis apta regī, quā patet umbrōsum Rhodopē glaciālis ad Haemum, et sacer admissās exigit Hebrus aquās, cui mea virginitās avibus lībāta sinistrīs                  115 castaque fallācī zōna recīncta manū! prōnuba Tīsiphonē thalamīs ululāvit in illīs, et cecinit maestum dēvia carmen avis; adfuit Allectō brevibus torquāta colubrīs, suntque sepulcrālī lūmina mōta face!                                    120

Om Podcasten

Short Latin passages, discussed, translated, and read aloud by Christopher Francese, Asbury J. Clarke Professor of Classical Studies at Dickinson College.